| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

front6

Page history last edited by Laptop 14 years, 3 months ago

PAG. vi (GoogleBooks)


Incipit: sed gustum

Scribae: [adde nomen]

Status:


 

Pag. vi

sed gustum tantum dare verum, directorioque instruere vero, quo adjuti utiliter Authorum campos pervolitare, apicularumque instar Elegantiarum et Sapientiae flosculos ipsimet comportare, condocefiant. Maluimus igitur, et ex lege Methodi debuimus, Regularum adjungere (imo praejungere) Syntagma: quo reclusos ante se videntes Elegantiarum fontes, rivulos inde velut infinitos diducere queant, quibus id foret volupe.

Ne tamen sibi permissi elegantiarum loco monstra forte pariant, detinendi etiamnum intra cancellos sunt: nempe ut non ad lubitum phrases, tropos, adagia, fingere sibi licere putent, sed loquendi formulis receptis, Authorum bonorum, conceptus mentis efferre consuescant. Quo fine illis praesens hoc paravimus subsidium, Latino - Latinum Lexicon: quod hucusque progressos discipulos minus Latina Latinioribus commutare, vere Latina vero Latinissime etiam variare, doceat.

Latino-Latinum Lexicon ideo appellamus: quia quicquid rerum et conceptuum Ianuales discipuli Latine proprie, et Vocum nativo significatu, effere jam didicerunt, hic pro themate stat: quomodo autem unumquodque horum efferendum sit Latinius, ad elegantioris styli formam, exemplis mox subjectis ostenditur.  Quae pure Latina esse ut nequis dubitet, Authores allegamus antiquos, initialibus saltem nominum literis: sed quibus nulla additur allegatio, illa ex recentiorum periphrasibus, aut etiam ex Atrio nostro, desumta esse intelligi debet.

Quae allegatorum Authorum nomina ut legere, simulque quorum phrases et formulas tutius imitari liceat attendere, consuescant Discipuli, libet hic initia illa Nominum integris commutare nominibus, eaque recensere Alphabeti serie: addito, quinam eorum Historici, Oratores, Poetae, aut de his omnibus Censores, fue -

rint

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.