| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

front4

Page history last edited by Laptop 14 years, 2 months ago

PAG. iv (GoogleBooks)


Incipit: Dedicatio

Scribae: [adde nomen]

Status:


 

Pag. iv

DEDICATIO

 

intellectis loqui apposite, tandemque (quod maxime quaeritur) agenda agere prudenter: Vitae negotiis ita redditi, quisque suo loco et gradu, idonei, ad serviendum Deo et humanae societati quam maximo usu. Quod esse docendos docemus non verbis duntaxat, aut praeceptis, sed exemplis perpetuis, perpetuoque imitandi conatu, et actionibus vivis. Haec est Didacticorum nostrorum moliminum summa. Aut me omnia fallunt, aut haec erit vera via praestandi, ut Scholae sint quod audiunt, Ecclesiae et Reipublicae seminaria vera. Quae desideria ut obtineamus tandem, videamusque et florentem vere Ecclesiam, et tranquillam undique Rempublicam, faxit misericordia Dei!

Ego interim, dum per hos ipsos dies purioris Latinitatis, et fluidioris styli, subsidiolum hoc, Latino-Latinum Lexicon, prelo exit, honoratissimum nomen Vestrum, Vrbisque et Scholae Vestrae, praefigere volui, ut quanti sapiens Vestrum consilium faciam publice constet. Bene consulite affectum, Viri sapientes! quos una cum Schola, Ecclesia, Requepublica Vestra, divinae commendo gratiae. Dabam Amsterdami 21 Julij, 1657.

Omnium bonorum, Vesterque,

Cultor

COMENIUS.

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.