| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

Jan_L

Page history last edited by Millner 15 years, 3 months ago

Lexicon Januale


PAG. XXX (GoogleBooks scan NOT yet available)


Scribae: EMillner, [nomen adde]

Status:


 

LITERA: L

Incipentia ab L.

LAB-at (seu -ascit) qvidqvid ad ruinam inclinat: -itur autem, qvod ruit. Senex prae senio subinde lapsat. Domus -ilis, et ventis -efactata nisi restauratur, col-itur et di-itur. Pluvia deitur nubibus, per-itur aerem, il-itur flumina: qvae al-unturUrbibus, aut illas praeter-untur, et e-untur in mare. Tu stude servare famam ae, conscientiam a peccatorum lapsu: orans Deum, ut te non sinat pro-i in malum, aut (si surrexisti) re-i.

2. LABI-a sunt oris margines, qvae magna habet -osus labeo.

3. Labor- est cum difficultate conjuncta actio: qvem -iosus homo non refugit, sed -at-iose: semper al-ans ut e-et. Si tamen -at morbo, qvaerit colatorem, ut ne maneat opus ine-atum.

4. LABR-um, vox homonyma. Nam in labr- o considentes lavamus: in -o aqvam perticis duabus duo portamus: fluvius lambit sua -a: et -osus homo mordet sua -a.

5. LABRUSC-a, est vitis agrestis; -um, uva agrestis.

6. Lac- (succus uberum) est primum nostrum alimentum. Matres enim (qvia qvicqvid cibi assumunt, id -tescit) -tant prolem, proles vero -tet. Et a -tatu (seu -tatione) i. e. postqvam ab-tati sumus, venire ad -taria (seu -ticinia)naturalissimum est: neqve nutrimentum -teum facit podagram. Bos igitur -taria melior delico (ablactato porcello). Col-tanei sunt uberibus ejusdem nutricis pasti.

7. LACER-are, est molle qvid in frusta (vi non magna) dissolvere. -na tamen (vestis vilis propter pluviam iduta) melior est integra, qvam -a aut semi-a: tametsi talis sit, ut de-ari, aut etiam diari possit.

8. Lacere (lexi, lectum) provocare blanditiis. Inusitatum: sed composita sic. Al-liciunt incautum deliciae, illiciuntqve in periculosas illecebras, ut aves illices (seu allectores) pelliciunt alias delectabili cantu in laqveos. Delic-atus habens in -iis-atos cibos, et delecta-menta corporis, non delectatur fere aliis, qvam illectamentis sensuum. Tu cave aliena arcana e- (seu pro-licere): aut pellicere ad malum, qvibuscunqve -ecebris, aut -acibus verbis. Pietas te Oblectet optima animaeob- (seu de-lectatio). Pell-ex (maritum ab uxore pelliciens) et qvicunqve in -icatu vivit, reddent rationem Deo.

9. LACERT-us est manûs pars, a cubito ad carpum: -osi sunt robusti. -a genus serpentis pedatum (et qvasi -osum).

10. LACESS-ere aliqvem (ad iram vel pugnam) cave: nam -itus non feret injuriam.

11. LACRYM-a (vel lacruma) humor ex oculis profluens. Tu qvid -as (vel -aris?) qvid -abundus


page 293/294, image: s146 

exclamas? ad qvid tot -osi fletus? Tam -abile bellum Europae qvem non faciat col-are? si qvis non il-ari tantis malis potest, ferreus esto.

12. LACIN-ia, pars vestimenti pendula, assuta: qvae inde -iata, et -iosa dicitur.

13. LACT-es (ium, f.) sunt in animali terrestri intestina tenuia, sub ventriculo conglobata: -es in piscibus masculi signum: unde piscis -arius.

Lacteus et Lacticinia, v. Lac.

14. Lactuca, herba acetariis apta.

15. LAC-us (ûs) est stagnum majus, habens aqvas defluas, pisces -ustres. -us vas, ubi vinum vel cerevisia conficitur, amplum et apertum. -una ubicunqve aqva stat, ut in campo -unoso: est -una in sepe: -unar autem (seu laqvear) in -unato conclavi.

_______________________________________

_______________________________________

L.

1. LAbyrinth-us 408.

2. Lacon-icus stilus (690, qvalis Lacedaemoniis in usu fuit).

3. Laganum 471, placenta lata, et tenuis, in butyro frixa.

4. Lampas (adis, f. 417) lichnus pensilis oleo nutritus.

5. Lappones 560.

6. Larynx (ngis, m. Guttur, 250) caput et ostium tracheae.

7. Latomus 399, L. Lapicîda.

8. Lebes (etis, m. 365.) vas aneum, in qvo obsonia coqvuntur.

9. Lembu s (nculus, 448) navicula piscatoria.

10. Lemnisc-us 391, lineamentum capillatnm, fimbriae vestis ornamentum.

11. Leuca (524, 870.)

12. Levi, filius Iacob: a qvo -itae 945.

13. Levisticum 97.

14. Lexic-um (et m, 678.) vocum totius lingvae recensitio.

15. Liber (eri, m. 962) Viri nomen. Libonotus, v. Notus.

16. Lichen (enis, m. 304) summae cutis asperitas cum levi pruritu.

17. Lienter-ia 298. alvi prostuvium ob intestinorum laevorem: -icus, lienteriâ laborans.

18. Lima 562, civitas Peruviae.

19. Lissabona, vel Lisbona 562, civitas Lusitaniae.

20. Lithargyrum (64: et 410) spuma argenti, seu potius plumbi.

21. Lithvan-us 160 -ia.

22. Logic-us 580 artifex cogitationum. -a, 537

23. Londinum 552.

24. Luperc-us, pastorum Deus (a lupis arcendis.) Hinc -alia 937 festum luperci.

25. Lutetia Parisiorum 562.

26. Lychn-us, L. Lucerna. Ellychnium 722, linamentum in lychno ardens.

27. Lympha, ae, f. 152.

28. Lytrum 951.

16. Laedere, indebite tangendo vulnerare: omnis enim laesio noxia. Ut cum Navis al-liditur ad scopudum, vel il- in fundum, forti al- (et il-) -lisu: nam non manet illaesa. At nos collidendo chalybem silici, elidimus ignem.

17. LAET-us (animo simul et vultu gaudens) est, qvem res -ae-ificant. Tu, cui obveniunt multa -abilia, ut ne -itia sit noxia, -are in Deo, ipsumqve lauda -e.

18. LAEV-is res habet superficiem tactui aeqvalem: aspera ut accipiat -itatem (seu -orem) -igatur (seu -atur, et al- vel de-laevatur).

19. LAEV-a manus sinistra est: et laevors-um (seu -us) sinistrorsum.

20. LAG-ena-uncula, Vas vinarium portatile.

21. Lallare, infantiliter loqvi.

22. LAMB-it canis aqvam, dum exsertâ lingvâ velociter attrahit: -it felis patinas. Liguritor al-it (et de- prae-it) qvicqvid illi bene sapit, circumens labia.

23. LAMENT-um est deploratio cum ejulatu: qvomodo -atur cui aliqvid -abile accidit.

24. Lamia spectrum faemineâ formâ, infantium sangvinem sugens Venefica.

25. LAMIN-a et lamella, sunt metalli frusta in tabellas redacta: qvas -at -arius.

26. Lampetta, piscis lambens petras.

27. LAN-a (ovium pili) tondetur de -atis ovibus copiose, qvando -icium (vel -icia, i. grex laniger) bene -osum est. Hanc emit -arius, venditqve rursum -ificibus gnaris -ificii, qvi -eos pannos texunt: -ugo adhaeret -uginosis arboribus.

28. LANCE -am (hastam in medio amentatam) gestat -atus miles, h. e. -arius: -ola spiculum est.

29. Lancinat cutem qvi ungvibus aut rostro concerpit.

30. LANGV-et res -ida qvum viribus deficit: e- (vel ob-re-et) qvum -ore conficitur.

31. LANI-at (in frusta discerpit) capillos et amictum, qvi valde luget: -at bestia caeteras animantes, crudeli -atu. -us (vel -o) mactat pecudes in -ena, earumque carnes vendit in -ario (seu -gna taberna) super mensa -onia. -ista docet gladiatores, qvomodo se di-ent.

Lanicium et Lanugo, v. Lana.

32. LAN-X, patina lata, minus profunda: Librae patella, -cula, vel -gula.

33. LAP-is est varius [ut Lapis-molaris: -fissilis in tabellas: -bibulus, pumex etc.] Qvum volumus exstruere -ideas aedes, eruuntur -ides e -icîdinis a -idario, et edolantur varie a -icîda. Ager -idosus e-idatur: qvaedam ligna -idescunt. Deus vero -idare jussit eum, qvi di-idat patrimonium, Deut. 21. V. 20. 21.

Laqvear, v. Lacus.

34. LAQVE-us, funis ad il-andum (h. e. capiendum) feras vel aves, tensus. Vitis ab-atur, qvum circumfossa liberatur a radicibus noxiis.

35. Lar- (laris, m.) apud gentiles fuit genius domesticus, custos domûs: arium, sacrarium domesticum: -va, lar spectandum se exhibens: tum facies sicta vultui imposita: qvomodo -vati repraesentant alienam personam.

36. LAR-dum (vel -idum) caro suilla ping vis salita, qvâ trajectant assaturas macilentas.

37. LARG-us opum (abundans) sit -us manu, ad -iendum pauperibus: sed -e (et -iter) de- (et -e) -iri eô tantum ut videaris, vana -itas est: -itionibus corrumpere judices, impium.

38. LARI-X (cis, f.) arbor Abieti cognata odorifera, -gnum lignum cariem non sentit.

39. LASCIV-us neqvam, -iâ petulans, -it ut pecus -e (et -iter).

40. LASS-us est, qvem labores -ârunt: fit autem ut semel de-atus, facile rursum -escat, et -itudinem sentiat.

41. LATER- es (lapides cocti) e qvibus fiunt aedificia -icia, coqvuntur a -ario, in -aria.

42. LAT-ere (freq. -itare) qvi vult, qvaerit -ibulum, in aliqvo -ebroso loco, ubi degat -enter. Peccator autem ubi qvaeret -ebram, in qva oblitescat, ac deliteat?

43. LATERN-am, receptaculum lucernae, facit -arius, et Domino suo praefert -arius.

44. Latex (-icis, m.) omnis liqvor dicitur: in specie scatebra.

45. LAT-ium, regio Italiae: ubi nata -ina lingva, diffudit se per gentes. Nam ubi non invenies -inum, qvocum -ine qveas loqvi. Ergo disce -initatem, sed puram.

Lator, v. Ferre.

46. LATR-are, caninâ voce iram effundere: qvi -atus naturalis est cani, sed homo qvi bonos al-at, loqventibus ob-at, et percitus irâ, arcana e-at, malitiosus est.

Latrina, v. Lavare.

47. LATR-ones (-unculi) olim erant milites, -ocinantes (id est, servientes) ob stipendium: nunc sunt praedones exercentes -ocinium in viis publicis: in qvos inqvirit -unculator. Ludus -unculorum est, ubi bellum repraesentando, disponuntur -unculi, super tabula -uncularia.

Latus, i. sublatus, v. Ferre.


page 295/296, image: s147

48. LAT-us (a, um) fluvius -e se diffundens, qvô magis fluxum pro-at (i. prolongat) ed magis -escit: donec in maximam -itudinem di- (et col-) -atus, mari se infundit.

49. LAT-us (eris, n.) dicimus dextrum et sinistrum, tametsi corpus qvadri-erum sit. Arma -e-raria, vocamus gladium: dolor -eralis, pleuritis est: col-erales, sunt cognati a laute.

Laudare, v. Laus.

50. LAUR-us, arbor perpetuo virens, crescit in -eto, habet pulchras -eas frondes, qvibus coronati victores dicuntur -eati: oleum -inum est pretiosum.

51. Lau-s (-dis) rei bene aestimatae praedicatio. Ergo ne -da, nisi eum qvi aliqvid -dabile egit. Adulatorii -datores col-dant, imo di-dant, etiam ildata facta, -datione noxiâ.

52. LAV-are, aqvâ purgare est: praet. habet -i, supinum -tum, et -atum, et -otum. Unde formantur hae voces. Lav-at Lotrix linteamina, e-atqve diligenti -atione (seu lotione) ut bene lauta sint: semilauta vero re-at novâ loturâ. Qvi lautitiamamant, saepe -ant in -acri (um), praesertim in -abro (seu labro). Per -atrinam effunditur e culina colluvies: per latrinam, aliae sordes. Lautia erant honoraria, externis Legatis missa lautissima, manibus illotis non tangenda.

Lavendula, herba.

53. LAX-us arcus (non valde tensus) non opus habet -ari: vestem -am, sed cingulo valde constrictam re-amus: -itas confert ad respirandum -e. Historiam prolix-am enarrare -e licet: alibi -itas sermonis odiosa est.

54. LECT-us, -ulus est locus super qvo qviescimus: qvem sternit -isterniô -isterniator. Supell-ectile (n. et -ectilis, is. f. et -ex, ectilis) olim lectisternia: hodie omnes reculae mobiles, qvam curat servus -icarius. Lectic-â gestantur delicati, a-ariis.

55. LEG-are, est personam cum mandato mittere: ut cum Princeps mittit -atos cum -ativo (i. viatico) ad alios Principes: aut ab-at judices de-atos ad subditos suos; aut re-at a se facinorosos. Socius -ationis Col-a est: qvos decet concordia, ut et omnes in qvocunqve Col-io viventes col-as. Cum aliqvis moriturus aliqvid alicui. -at, et iste -atarius (cui -atur,) isto -ato contentus non est, al-at aliqvem ad -atorem, et al-at jus suum, et al-at exempla, etc.

56. LEG-ere le-gi-ctum duo significat: 1 Aliqvid sparsum tollere. 2 Verba scripta oculis colligere.

Derivata et Composita, A Significatione 1.

Dux belli Leg-it milites, non ita confuse, ut solet -ulus dum -umina colligit. Nam qvaerit Lect-os tantum, utpote sustentandos publicâ col-â rursumqve inter col-os, habet de-um. Qvia non deligit elegan-tes formâ, aut in-tes, sed qvos videt esse diligen-tes, eos ob -tiam diligit, et alligit; neglig-it vero -entes, ob -entiam. Tum ex toto collect-o (seu -itio) agmine, seligit, ordinatque Legio-nes ex milite -nario, relinqvens alios auxiliis: et ex illis, si Exercitus sparsus recolligitur, sublegit, novâ selectione etc. Electores, eligunt electione liberâ qvem volunt. Aqvile-x curat -gium: coronariae mulieres delectantur florilegio. Tu si fueris diligens, eris Praeceptori dilectus etc.

Significatione 2.

LEG-it lector lubens scripturam -ibilem, reitqve lectione iteratâ, ut si qvid fuit illectum, aut non intellectum, novâ perlectione patescat. Levicula sublegit cursim, notabiliora praelegit aliis, aut dat praelectori, pulchra collectanea.

57. Lemures (m.) umbrae mortuorum, spectra.

58. LEN-is (non vehemens) aura -it sudantem viatorem -e (-iter) afflans -imine (-imento), svavi. Fac et tu de-ias (vel delinias) alios, -itate morum, ceu svavi de-imento (seu delinimento).

59. LEN-o impurus, et -a impudica, impiâ -oniâ arte, exercent -ocinium: sed -ocinium verborum, ocinatur auribus.

60. Lens (dis, f.) pediculi faetus, adhaerens capillo: sed Lens (tis, f.) legumen piso minus. Lendes non edunt, lentes, sed cutem.

61. LENTIG-o (inis, f.) macula in corpore subrufa, qvalibus deformatur -inosus.

62. LENT-us, talis ut flecti possit, nec frangatur, dehinc motu tardus. Arcus -us, habens, -itiam bonam, bene potest -ari: si induruit, inditur fervidae aqvae, vel cineri, et -escit denuo. Arbor -iscus dat resinosum -orem, et -iscinumoleum. Tu esto ad iram -us, et ubi -itudo melior est qvam praecipitantia, age -e.

63. LE-o, qvadrupes generosissima est; cor -oninum etiam de humano dicimus: -a (et -aena) parit -unculos; -opardus, est semileo et semipardus.

64. LEP-or (et -os, oris, m.) svaviloqventia, qvam habet sermo -idus: barbarus est il-idus.

65. LEPR-a, scabies profunda carnem depascens: -osi sunt miseri.

66. LEP-us (-oris -usculus) fera delicatior: -orinus adeps sanat vulnera.

67. Lessus (ûs, m.) lugubris ejulatio.

68. LET-um (Poetis) mors: -ale mortiferum: -aliter aegrotans raro revalescit.

69. Levir, uxoris meae (aut mariti mei) frater.

70. LEV-e (is, sine pondere) onus fertur -iter: et qvicqvid habet -itatem, id -are, ac e-are, -iculum est. Vides aliqvem gravatum? re-a, ut sentiat -amen. Nolle sub-are miserum, neqvidem -idens-i (vel -o) munusculo, immisericordia est: irridere etiam, -itas, qvod faciunt -es mente.

71. Lex (juris et aeqvi regula) docet sanctione keg-ali qvid ad mentem -is latoris (qvi legem tulit) agendum sit. Sed an agatur -itime (h. e. legi consentane e) cognoscit -ulejus (qvi leges legit et interpretatur)


page 297/298, image: s148 

pretatur) ut in il-es (legi non subjectos, petulantes) animad vertat Magistratas. Ex-ibus (lege exceptis) conceditur privi-ium (privato homini data lex) sed ut privi-iarius nihil agat il-itime.

72. LIB-are, duplex Verbum. 1 Labiis gustare. 2 Vinum aut mel sacrificio affundere.

Composita a Significatione 1.

De-at cibos, qvi alteri prae-at: il-atum (et inde-atum) dicitur intactum.

A Significatione 2.

Sacerdos -abat-um (placentam) et alia -amina (-amenta) de-utus ungvento. Sed -a mellita, parat -arius.

73. LIB-er (-ri) cortex arboris interior: qvam antiqvi de-rabant, faciebantqve -ros a-rariis scriptos, et in taberna -raria venditos. -ellos ferebant -elliones: -elli famosi vetiti sunt.

74. Liber- (a-um, sui juris et potestatis) utitur rebus suis-e, progignitque -os, consortes -tatis suae: qvâ si donat servum, facit -tum, cujus filii -tini sunt, plusqvam semi-i. Homo -ali mente -alis est in alios, ostendens -alitatem ubi potest:il-alis omnia facit il-aliter. Qvem qvis -at e periculo, est ejus -ator.

75. LIB-et (seu Lub-et, i. placet) aliqvid honisti agere? age -ens (aut -enter) summaqve -entiâ qvidlibet. sed cui al-escit (col-et) prolubitu agere, malum est prolubium. Libid-o -inosum -inari cogit.

76. LIBR-a, idem qvod As, Unciae: et -a instrumentum res librandi. Nam -ipens (qvi res librâ pensat) -at merces -â, h. e. -aminibus eô destinatis: dum se -ant super -ili: Ut autem per-et, videt num res sit -alis (unius librae) an bi-tri-qva-dri-is: atqve tum illi opponit -am, aut se-am aut sesqvi-am etc. donec -amentum, ostendat aeqviium: tunc enim patet -ans et -atum, esse aeqviia, et rem recte de-atam. Tu si qvid serio agendum est, deliber-a prudenti -atione etc.

77. LIBURN-a, et-ica, navis celer.

Libum, v. Libare.

78. LICE-t, duplex Verbum, Liberum est. 2 prostat venale.

Derivata et Compsita.

A Significatione 1.

Lic-et agere -ita, non -et il-ita. -entia qvosdam corrumpit: eos vide-et, qvi dum nimis -enter agere volunt, prolabuntur in -entiam malam, fiuntque -entiofi.

A Significatione 2.

Cum res venalis -et, Emptor eam -etur, facitque -itationem. sed si-itatori alius contra-etur, plerunqve plus pol-etur. Tu autem si qvid pol-itus es, habe ratam pol-itationem: -et sint, qvi pol-ita non praestent, egegii homines, sci-et! qvos imitari si tibi libet i licet.

79. Licium, instrumentum textorium, e silamentis contextum, qvô diductô aperitur stamen ad excipiendum tramam: Unde Bilix (et Trilix) tela duplici (et triplici) texta licio.

Lictor, v. Ligare.

80. Lien- Viscus in sinistro latere, atrum humorem attrabens: -icus (et-osus) ex liene laborans.

81. LIg are, vinculis constringere: qvod habet varios usus, neqve -amina sunt unius modi. Caligas col-amus-ulis: Femori sub-amus sub-aria: Fronti prae-amus frontalia: Libris il-amus chartas. Lict-or-oriis loris circumlig-at, et per-atmaleficum: tum ei post tergum re-at manus et al-at palo. Chirurgus ob-at vulnera -amentis idoneis ad de-andum: est enim istuc ob-atus.

82. LIGN-um, corpus plantae: (dim: ligillum). E-o et fruticibus -osis, struunt -ea aedificia Fabri -arii. Sed -ator-atur in sylva: peractaqve -atione, convehit -a in -arium (nunc etiam dicunt -ile): herbae qv aedam etiam -escunt.

83. Ligo (onis, m.) instrumentum fodiendi ferretum.

84. Ligustrum, arbuscula.

85. LILI-um (herba magno flore insignis) crescit in -eto, unde oleum -aceum: sed -um Convallium minuto est flosculo, sed odoratissimo.

86. LIM-â (ferramento incîsuris asperato) -amus (h. e. radimus aut polimus) metalla, de-ando asperitatem, et e-ando ut niteant: a -atura. remanet -atura.

87. Limax (acis, m. f.) Cochlea sine testa.

88. LIMB-US, est sutela in margine vestis, ne retaxantur filamenta: ideo enim -us obducitur, aolario.

89. LIM-en, trabicula ostii transversa duplex; (sub-inare, et super-inare) reperiuntur in qvalibet janua: non item -inaris lapis E-inare dicitur, qvi qvod intra domum agitur, spargit foras. Multi captivi, vel aliâs e-inati, recuperant suapost-inio, jure post-inii.

90. LIM-es (itis, m. signum dividens agrum ab agro) -itat agros -itaneus miles custodit provinciam: res qvaeqve habet suos -ites, extra qvos ne procurrat, -itanda est, -itatione certâ.

91. LIMPI-da aqva, est pure clara, perspicuae -tudinis.

92. LIM-us, lutum ex aqvae putredine relictum: qvomodo -osa est tota AEgyptus, qvia qvotannis ob-atur a Nilo flumine.

93. LIM-us (a, um: aut -is, is, e) oculus fit, cum col-amus ad scopum.

94. LINE-a (funiculus lineus) cretata, extensa super mensam, sublataqve et demissa, facit -am pictam in mensa, rectiorem qvam si ad ligneam -am, h. e. -ale -ares illam. Pictor de-at-amenta picturae: Sagittarius col-at ad scopum.

95. LIN-ere (et aliqvando -ire, levi, litum) est aliqvid molle crasse inducere. Ut Lin-it vietor dolia pice, infunditque ita litis liqvorem, et ob-it epistomium luto: re-itqve cum promendus est potus Litur-as facimus in libro -ario: in qvem qvidvis notabile il-lin-ere licet: sive al-endo ad marginginem sive inter-endo textui: qvod si postea displicet, lituramus etc.


page 299/300, image: s149

96. LIN-gere mel, et de-gere de cochleari, puerilis -ctus est. Sed Ling- (et Lig-) -urire, et lig-uriendo patrimonium abligurire, morbus est ligurionis, curandus non liguritione, aut linctu (h. e. medicinâ ligendo assumenda) sed fame, aut pistrino.

97. LING-va, lingendi et loqvendi instrumentum: dim. -ula (et Ligula). Unâ -vâ loqvimur omnes-as, qvas callet aliqvis bi-vis, tri-vis, qva-dri-vis etc. -vax loqvitur nimia: e-vis nihil: e-vatus impedite Tu esse bi-vis cave: imo et -osus.Linire v. Linere

98. Linqvere (liqvi, lictum) sinere, omittere Linqv-e peccata! cave delicta. Nam si qvid qvod faciendum est de-is, de-is. si studium virtutum re-is, dere-et te Deus. In Deliqv-io solis, paucula lux nobis est reliqva: in-io animi, tenues reliqviaevirium. Reliqva-tor partem debiti solvit, partem -tur.

99. LINT-er (ris, m. etf.) navicula ex uno ligno excavata: alveus ligneus qvô aqvantur pecora.

Linteum, v. mox Linum.

100. LIN-um, herba cujus semine pascitur avis -aria, et e cujus corticibus fit tela-ea (seu -tea). Nam teo texit -teum: qvod emit et vendit - tea-rius: ex qvo Netrix facit -teamina, et-teola: horum vero ramenta, -amenta dices.

101. LIPP-um (viscose lacrymatem) impedit -itudo: qvi enim-it, non bene videt.

102. LIQV-or, est humor fluidus: qvi semper -et, seu -idus est; non semper -et, seu clarus est. Omnis pingvedo est -abilis: qvam si -as (s. -efacis) habes -amen. Si qvid -atum (aut col-atum) vis clarescere, de-a, qvomodo mustum e-atumclare-scit. Superflui humores defluunt e tecto per de-ias (seu delicias); undecunqve per col-ias (collicias); ex agris per -elices (elix, est porca eliqvandis aqvis.)

103. LIR-a, sulci striga eversa. Agricola -atim serit, cum sparsum semen inarat: et hoc vocant -are. Sed mentis De-ium est, cum de-us de-at, h. e. mente aberrat.

104. Lis (litis, f.) controversia est inter partes judicio contendentes: Litig-ium vero (q. litagium) qvum in foro -ant -atores. Sed esse nimis -iosum, est viti-are (h. de re inutili litigare): cujusmodi vitiatores exosi sunt.

105. LITA-re (et-ri) Deo, debet omnis peccator, offerendo -tiones (seu -mina) et-nias).

106. litter-a parva res est; -atura ingens. Nam omnes bonae artes vocantur -ae: qvas in-ariis ludis docent -atores (h. e. -arum doctores). Tu tamen si vis evadere non -ator (tinctus -is), vix gnarus scribere -ulas, aut ad amicum exar are -as, sed vere -atus, disce omnes bonas -as: licet has qvidam il-ati satui ob-are, aut penitus esse ob-atas optent.

107. LITT-us (vel Lit-us-oris) ora maris: ubi reperies -oream arenam, et -orales pisces, a-vesqve, in -orosa regione.

Litus, v. Linere.

108. LIT-us, bucina minor incurva, sono acuto qvâ canit -icen.

109. LIV-ere, colore plumbeo esse: qvomodo pennis -et -idula Livia. At homo invidus -escit, qvum -et (h. e. invidet) fortunis aliorum: qvi -or (et-edo) malus est.

110. Lix- (licis, f. i. e. cinis per qvem stillat a-qva:) colata facit -ivum, seu aqvam -ivam: Vinum -ivum, est ex uvis contusis per se fluens. In ca-stris -a -at cibos ut e-os (seu e-atos) edant.

111. Loc-us, receptaculum rerum, ubi- amus res. In -ulo condimus mortuos: in -ulis servamus pecuniam: per -ulos, seu -ulamenta, col-amus res minutas, in Arca -ulata seu -ulosa. E-at domum ad inhabitandum -ator, accepto -ario (N. -arium pretium est pro -atione): Opisex autem -at operam mercede. Parentes -ant siliam marito, si non est propter aliqvem desectum il-abilis: atque si -upletes sunt, locupletant generum: qvi viderit, ut bona in se collata, bene col-et.

112. Locusta, cicada major gregatim volitans, camposqve vastans.

113. LOD-ix (-icula) linteum lecti operimentum.

114. Loligo (inis, f.) animal marinum, atro succo plenum.

115. LOLI-um, degener frumenti foetus ut ne saciat panem -aceum, excenitur cribrô -ario.

116. LONG-us (-ulus) ante se protensus: optas tibi prae-am vitam? -e praestaret bonam. Nam -itudo rei malae e-at miserias. Promisit tamen Deus pro-are vitam piis, ut -Um vivant. si habes ante te iter -inqvum, non sufficiet esse te-urionem, aut -ipe-dem, aut habere -urium, (perticam longam): ipsa -inqvitas retardabit.

117. LO QV-i, est continuo fari. Sed cum -imur alicui, aut al-imur aliqvem, -ela moderanda est sic, ut ne -aces -utuleji videamur, et -acitate molesti simus. Qvum habemus aliqvid e-i solemniter, aut col-i cum honoratis, convenit prae- ialiqvid, anteqvam pro-amur; postea vero adhibere e-entiam. Sed prae-ium sit breve, pro-ium clarum, e-ium potens, col-um ipsumpacatum, ne col-uto-rem offendas. Rem inhonestam circum-i decorum est. Inter-i aliis, indecorum: multo magis ob-i.

118. LOR-a, et-ea vinum acinaceum.

119. LORIC-a, ferreum indusium, qvo se -at miles, ita paratur a-ario, ut di-ari neqveat. Scalae muniutur -â: castraqve circumdantur -â.

120. LOR-um, coriaceum vinculum, vanii usûs, Nam e -is siunt -amenta: -o agitantur eqvi ante-cessores: malesici caeduntur flagris -eis, a-ario, qvi aliqvando -ipes est.

121. Lotium, urina.

Lubet, v. Libet

122. Lubric-us locus, ubi qvis facile labitur: ut est viae -itas, qvam imber -at: atqve tum per -um itur -e.

Lucanica, Farciminis genus.

Lucar, praemium ludionibus.


page 301/302, image: s150

123. Lucius, piscis reliqvorum tyrannus.

124. LUCR-uni ex vendita merce emolu-mentum. Pecuniam enim -ari, videtur -osum: sed multo magis -ifacere animas.

125. LUCT-a est, ubit duo -atores sese invi-cem complexi -antur, et qvisqve suum col-atorem e-ari (h. e. prosternere) ipse vero ine-abilis manere, nititur. Nos Christiani habemus spirittuale -amen, ob-ari satanae, re-ari carni, de-ari cumipsa ine-abili morte.

Lucubrare, Lux.

126. LUC-us, silva amaena, cujus arbores comas densas, sed elevatas habent, ad jucundam sub umbra spatiationem: qvalem si vis habere, col- (vel inter- et sub-) -ato arbores.

127. LUD-ere (lus-i-um-itare) est aliqvid agere, aut dicere, oblectationis causa. Delectat enim juvenes cum invicem -ere, etiam se invicem -ere (il-ere). Placetne ergo Lus-itare? aut qvomodo -us siant spectare? Omnis -or reqvirit col-orem: etiam cum se ludificant. In ludo gladiotorio, si lusio seria est, periculosa est: sed est plerumqve col-lusio (col-unt enim secum) et spectatorum ludifi-catio. In aliis Lud-is publicis obleclant -ii et -iae, saltu: qvibus Masici prae-unt, et al-unt: sed ita ut prae-ium non ab-at ab illorum gestibus. Et qvia satietas est -i etiam, interponitur qvandoqve di-ium. Sed Al-amus etiam ad nostros literarios -os. Vis hîc non -ere operam? sed ita pro- (vel prae-) -ere negotiis vitae, ut postea oper as peragas -ibundus? Dicam. Omnia ante-ia qvae hîc exerces, seie siant, non lusorie, tametsi -icra videantur. Haec methodus non de-et (seu e-et) te, nec exibit in -ibrium.

128. LU-ere, duplex Verbum, 1 Affundendo obiter lavare. 2 Solvere, piare.

Composita A Significatione I.

E-imus aqvâ pocalum, ut sit e-tum; pro-imus os, col-imus dentes; pel-imus in mal-vio (q. ma-nuluvio) manus; sub-imus in pel-vio (q. pediluvio) pedes; ab-mus (vel de-) undecunqve il-viem, e-imusqve talem pro- (seu col-) -viem foras, aut offundimus col-viari porco. Vinum diimus ut sit purum. E-vio, et di-vium, si qvando contingunt, circum-unt agros, al-unt urbes, pol-unt (h. e. inqvinant) segetes, qvanqvam interdum afferant utilem sundo nostro al-viem. Tu autem ut serves conscientiam impol-tam fuge omnem poltionem.

A Significatione 2.

Vis non -ere culpam? Ne admiseris: et non seqve-tur -itio. Vis recipere oppignor ata bona? Re-e.

129. Lues- (is, f.) qvivis contagiosus morbus vaga: -venerea.

130. LUG-ere, ob amissam rem charam vehe menter tristari: qvomodo -et sida uxor -ubri voce et corde, luctuosum obitum maritii: nec facile pot-est e-ere, dum verus est luctus.

131. Lumbricus, vermiculus ad pluviam e terra prorepens.

132. Lumb-us, infima pars dorsi, circa renes: ubi corporis robur est. Hinc De- (et E-) -is (et -us) debilis; et De-are, debilitare: et-ago (inis, f.) debilitas -orum.

133. LUM-en Solis, dum il-inat Terram, fa-cit diem: dum vero alterum -inare (is, n.) facit -inosam Lunam.

134. LUN-a (luminare Coeli minus) facit -ari suo curfv noctem il-em, aut sub-em: illud in novi-io (et inter-io) hoc in pleni-io et circa illud. Ex- periuntur vim -ae omnia sub-aria: maxime vero -atici (qvi statis -ae temporibus laborant morbo comitiali): sive sit die-ae, sive aliâs.

135. LUP-os et -as rapaces, qvaerit -arius in sylva, ob -inas pelles: voracem -um piscator in aqva: impuram -am in -anari (seu -anario: NB. -anar- et-anarium, g. n.) impurus -anarius: a-marum -ulum, -ularius in horto: amarissimum legumen -inum rusticus in agro: usum vero -ati (seu -i, h. e. freni asperrimi) novit Eqviso.

136. Lurc-o (gulosus bonorum consumptor) -at avide cibos.

137. LUR-or, pallor nigrore mistus: -idus, ita pallidus.

138. LUSCINI-A (et -ola) avicula, sva-vitate cantûs omnes antecellens.

139. Lusc-us, altero oculo captus: -iosus (et -itiosus, et-inus) qvi ad lucernam non videt: e-are, facere -um.

140. LustR-are, triplex Verbum. 1 Lumine adhibito intueri. 2 Militem conscriptum in ordinem redigere. 3 Aqvâ conspersum aliqvid eluere, seu expiare.

Derivata et Composita, A Significatione 1.

Pergamus Lustr-are voces: -amen hoc non injucundum est. Sol col-at omnia, ut possint a nobis qvoqve col-ari, et per-ari, melius qvam sub-i nocte. Qvod il-e est, non opus habet -il-atione, cum ipsum il-et alia.

a Significatione 2.

Romani -abant cives suos qvovis-ô (i. e. qvinqvennio): bi-iô bis.

A Significatione 3.

Lutosa apri -a (lacunas) visitant Venatores: sed qvi visitat lascivae -a (i. ganeas) et ibi -atur, -andus est mox -ico illo die, non aqvâ -ali, aut -ifico cantu, sed fuste: haec est optima nebulonis -atio (seu -amentum).

141. Lute-us color, est dilute ruber: qvalem habet -um Ovi: et avis -ola.

142. Lutra, Canis amphibius.

143. LUT-um, diluta humore terra: ex qva


page 303/304, image: s151 

siunt parietes -ei, integraqve -amenta: sed et lignea domus -atur (seu de-atur). pisces -arii (seu -en-ses) sunt insalubres: et tamen -ulentus sus, in deliciis habetur. Via -escit a pluvia, et col-ulat via-torem.

144. Lux, flamma sese diffundens, et omnia circa se reddens visibilia. Emanat e Luc-ido corpore, tra-et pel-idum, in non trans-ido re-et, ac e-et. -ifer stella -ulenta, -ulente (seu -er) -et. Ad -ernam (q. -icernam) -ubramus, ut habeamus e-ubratum opus ante-anis horis, anteqvam di-escet, di-ulô. Qvum di-ulum appropinqvat, sub-escit, mox plene il-escit, e-escuntqve di-ide omnia qvae nox obtexerat, non inter-ente Luna, sol enim prae-dus, col-et omnia, et il-et omnibus. Tu ne. sis -ifuga: qvâ tibi prae-ent qvi viam virtutum di-idant, seqvere, -iper -em perdidit.

145. LUX-are pedem, est articulare, h. e. loco suo evellere: qvaliter -us (-atus) Vir claudicat. Ergo -ationem cave.

146. Lux-us (ûs) est nimietas in victu, amictu, habitatione: -uria (et -uries) intemper antia gulae: qvomodo -uriat (vel -uriatur) -uriosus.

147. Lyn-x (cis, m. f.) fera acuti visus: -ceus oculus.

148. LYR-a, instrumentum Musicum, cujus chordae rotulâ versatili plectuntur. Carmen -icum, qvod ad lyram cantabat -istes (ae. seu -icen). 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.