| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

Jan_I

Page history last edited by Millner 15 years, 2 months ago

Lexicon Januale


PAG. XXX (GoogleBooks scan NOT yet available)


Scribae: EMillner, [nomen adde]

Status:


 

LITERA: I

Incipentia ab I vocali.

IB-ex (-icis, m) capra sylvestris, mirae pernicitatis.

Ibi, v. Ubi. Iccircô v. Circus.

2. Ic- cere, jaciendo tangere: sive lapide, sive gladio, sive telo: -tus (a, um,) autem dolet, ob inflictum -tum (us, ûs).

Id, Idem, v. Is. Identidem, v. Ita.

3. IDIO-ta (ae, m. vir privatus) curet sua privata (negotia) publicis se ne immisceat. -ta (illiteratus) debet ad minimum callere -ma (h. e. lingvam) gentis suae, cum -tismis (proprietatibus) ejus.

4. IDOL-um, est simulachrum: in specie Dei -a fomare, artis est; -a adorare, impietatis. Qvod tamen faciunt -olatrae, habentes -olatrium pro pietate.

5. IDONE-us (muneri suo aptus) agit e.

6. Igitur, particula conclusiva.

7. IGN-is facit suâ -ea vi, ut res -escant. Accenditur -iariô; transfertur -itabulô. Tu, cui est - itum ingenium, cave esse -is fatuus.

Ignobilis, v. Nobilis. Ignorare, v. Noscere.

8. IL-e (is: plur. -ia, ium) intestina gracilia: -eus, ilium morbus: -iacus (et-iosus) qvi morbum hunc patitur.

9. IL-ex (icis, f.) qvercus durior: cujus ligna icea (et -ignea, et igna,) dicuntur.

Ilicet. v. Licet. Illatio, v. Latio in Ferre.

10. ILL-e-a-ud: Illic, Illaec, illoc (compositum ex Ille et hic). Illûc: Illic: Illâc Illinc.

Illecebrae, et Illex, icis, v. Lacere. Illex -egis, v. Lex.

Illico, illic mox, statim in loco

11. IMAG-o (-uncula), est simulachrum alicujus rei: qvam si mente solum -inamur est -inatio. Qvidam valde - inosi delectantur etiam - inariis rebus.

Imbecillis, v. Baculus. Imbellis, v. Bellum.

12. IMB-er (-ris, m.) pluvia dense pluens: decidit ab -rido coelo: defluit autem per -rices -ricati tecti.

Imberbis, v. Barba. Imbuere, v. Buere.

13. IMIT-ari, est alterius exemplum seqvi: qvod si est -abile, -atio facilis est: si in-abile, frustra tentabit -amen-ator.

14. IMMAN-is numerus, innnumerabilis est: -is gigas terret ipsâ -itate sua: -is tyrannus tractat homines -iter.

Immensus v. Metiri. Imminere, v. Minae.

15. Immo, vel imo, particula affirmationem augens.

16. IMMOL-are, idem qvod sacrisicare, (proprie molâ, i. e. farre molito).

Impedire, v. Pes Imperare, v. Parare.

Impetarda, impetu ardenti portas perrumpens instrumentum.

Impetrare, v. Patrare. Impilia, v. Pileus.

Impostor, v. Ponere. Impotens, v. Pos. Impulsus, v. Pellere. Imus, v. Infimus, in Infra.

17. In qvod studium venisti, in eo mane, in id incumbe: vagari mente ineptum est.

18. INAN-is locus (in qvo nihil est) -iri non potest. Potest anima ex-iti, ab -ibus -itaribus, qvibus -iter occupantur, qvi amant -ias.

Incendere, v. Candere. Incentivam, v. Canere.

Incessere, v. Cedere. Incestus, v. Castus.

Iuchoare, v. Chaos.

19. INCIL-e (g. n. plur. -ia: vel -iae, et -ae, et -es) fossa, pro aqvae fluxu effossa.

Incisum, v. Caedere. Inclytus, v. Cluere.

Incolumis v. Columna. Inculcare v. Calcare.

Incus, v. Cudere. Incutere, v. Qvatere.


page 287/288, image: s143

20. INDAG-are feram, est per odorata vestigia inqvirere: qvod canes -atores, -anter faciunt, feramque ad -inem compellunt.

Inde, v. Unde. Index, Indicium, v. Dicare.

Indicum, color.

Indidem, v. Dem. Indigena, v. Genere.

Indigere, v. Egere.

21. INDIG-es (-etis) ex homine Deus factus (gentili superstitione): -etare (et -itare, invocare, vocare, nominare. -itamenta (orum) rituales libri Ethnicorum.

Indoles, v. Olescere. Induere, v. Duo, duere.

22. INDUCI-ae, suspensae ad tempus hostilitates.

23. INDULG-ere alicui, est plus aeqvo permittere: ut facit -ens mater, corrumpens nimiâ -entiâ liberos.

24. INDUSTRI-us (et -osus) Vir commendatur a sua -a, qvum nihil agit nisi -e.

Inermis, v. Arma. Iners, v. Ars. Infans, v. Fari.

Inferus, v. Infra. Infestare, v. Festinare. Inficere, v. Facere. Infitiari, v. Fateri. Infimus, v. Infra.

25. Infra, est nota sitûs sub alio. Ut: Inf-ra nos est, qvod infra est: nempe -era loca, -erioresqve-eri (sc. spiritus) cum -imo -erno (um) -ernisqve tenebris. Infer-iae fuerunt funerales ceremoniae: -iale autem (et -ale, et ferale) epulum, unoqve nomine Feralia, convivium pro demortuis. Qvaedam aves sunt ferales.

20. INFUL-a, velamen capitis sacerdotis.

27. INGEN-ium, ingenita vis cujusqve rei, in spec. humanae mentis, qvâ pollent -iosi. Qvi est bono -iô, -uus dicitur, facitque omnia -ue, pro -uitate suâ.

28. Ingens (g. o.) valde magnus.

Ingluvies, v. Gula. Ingruere, v. Grus.

29. INGV-en (inis, n.) pari corporis circa pudenda.

Iniqvus, v. AEqvus. Initium, v. Ire. Inqvilinus, v. Colere.

30. INQVIN-are te non vis? fuge -amenta omnia.

31. INQV-io, ajo, dico -it -am, (pro -iebam.)

Insidiae v Sedere. Insipidus, v. Sapidus.

Insitus, v. Serere. Inspergere, v. Spargere.

32. Instar (aris, n.) aeqvalitas rei. Hinc ad instar (et sine praepos. Instar) montis.

Instaurare, v. Staurare. Instinctus, v. Stingvere.

33. Instita, taenia assutae fimbriae.

Institor, v. Stare. Institutum, v. Statuere.

Insulsus, v. Sal.

34. INSUL-a, est terra undiqve circumfusa aqvis: Pen-a cohaeret unâ parte continenti. Inhabitant eam -ares, gubernat -arius. Qvaedam maria valde sunt -osa.

35. INTEG-er (gri) intactus et illaesus: dehinc inculpatus. Vis ergo tibi famam integ-ram? vive -re: -ritas optimum scutum. AEgrotas? et vis -rascere? Medicus tibi valetudinem -rabit, Dei ope. Sed incipe ab-ro diaetam, si non vis red-rari morbum

30. INTELL-igis qvid loqvar? si nondum -existi attende. -ectum rerum tibi formo: qvia tibi usui non erunt, nisi -ectae. -igenter igitur tecum ago, ut evadas -igens.

37. INTER-, -ea (et-im, vel -ibi) -dum.

Intercus, v. Cutis. Interdiu, v. Dies. Interficere, v. Facere. Interimere, v. Emere. Internus, v. Intus.

38. INTERPOL-are, est attritam vestem dissuere, inversamque perpolire, ut videatur nova: qvod -ator facit, vestemqve -em (-atam) pro nova vendit.

39. INTERPR-es fidus, -etatur sermonem non intellectum fideli -etatione: donec -etata intellecta sint.

Interstitium, v. Stare. Interula, Intestinus, Intimus, v. Intus. Introitus, v. Ire.

40. Intus, et intra notant situm in occluso, vel motum ex occluso. Habent sua derivata, qvorum sensum sic disce.

Si scire vis, stans foris, qvinam amici intus, intra domum, sint, intrato domum: aut eos evoca intus foras: aut saltem inspice intro- (vel -rsum.) Res intraneae (seu internae) melius cognoscuntur intrinsecus. Inter-ula, est -ior thorace: inter membra interanea (seu intestin-a) longissimum est -um. Amico intim-o, patere debent -a -e, priusqvam -entur (i. e. publicentur) aliis.

Invicem, v. Vix. Invitus, v. Vitare.

41. IPS -e (a, um) non alius, -emet, -us-issimus.

42. IR-a (in flammatio ad vindictam) licita est, si qvis -ascitur malis: illicita, si -acundus nimis facille, aut furenter excandescit. Tu nihil fac -atus: sine prius defervescere -acundiam.

43. Ire, semel est; itare, itionem iterare. Si Abi-re aliqvô opus est, et-turis, ne differ -tionem (-tum): si cogitas Ad-ire alium, cognosce an pateat -itus. Ambi-t locum, qvi circumit: (sed circuitiones dant ambages): ambit puellam, qvi eam qvaerit uxorem: ambit honores, qvi captat anteire aliis, talisqve ambiti-o, ostendit -osum animum. Qvum duo (vel pauci) coeunt, coitio est: cum plures, coetum dices. Propera Exi-re de loco, cui imminet -tium, aut aliqvid -tiale (tiosum) si patet -tus: nisi enim fugis, malus -tus te opprimet. Qvum aliqvid singulare Inimus (h. e. inceptamus) est Initium: ut, cum -iamus -iales discipulos, ut habeant sua -iamenta. Multi mortales, mox ac introeunt Mundum, intereunt, atqve sicinteritum cum introitu jungunt. Sed et nos caeteri, hodie forte vegeti obimus, et munia obimus, cras mortem (vel morte) obibimus. Ergo qvi sapis exspecta obit-um tuum, non -er. Sed qvi nos morte Prae-eunt, non propterea Per-, autdisper-. o qvam multi secure


page 289/290, image: s144 

praeter- coelestia, et nimis deper- terrena! qvae tamen praeteribunt, illiqve unâ deperibunt: nam qvicqvid nunc praesens est, mox erit praeteritum. Qvi redit- peregre, mox a -u reqvirat in suos -us, qvomodo administrati sint. Vir fortissubit- pericula, orta o (et de-) -aneô consiliô. Trans-i flumen, ubi -itus est: -itorias vero res, cura -itorie (-eunter): qvia vita transit subito.

44. Is, ea, id; Ist-e, a, ud: idem: Istic, istaec, istoc (pro iste hic, ista haec, istud hoc): Istîc (ubi iste est) istinc istâc istô, et istôc, et istorsum. Eâ (sc. viâ) eô, (sc. loco) eô (sc. fine) ideo ideoqve. Eô magis: Adeo (usqve eo, usqve adeo) Idem, eadem, idem: identitas.

45. Ita sentit Salomo, itemqve Plato, alii Philosophi itidem, qvod casus iidem redeant identidem. Itaqve nihil novi sub sole.

46. Iter, et itiner- (-is, n.) est itio in via, et ipsa via. Qvi ingreditur -iter induit vestem itinerariam: qvi facit itinera magna, consignat ea itinerariô (-um, n.): si iter iterat, scribit iter-um (seu -ato). 

______________________________

______________________________

I.

1. Inthinus (L. Violaceus) 265.

2. Ic-on (onis, f. 267) L. expressa imago.

3. Icter-us (vel Icteritia flava 302) morbus vesiculae fellis. Icterus niger 302.

4. Idea 401, L. specimen futuri operis.

5. Ind-us 561 flupius Asiae maximus. 2 natio Indiae, 490. 560. 938.

6. Iphitus, 564, nomen Viri.

7. Iris (idis, f. 54) L. arcus coelestis.

8. Ironia 682 L. Illusio.

9. Isatis 96.

10. Ischi-um L. Coxa. -aticus dolor (vulgo corrupte, Sciatica, sc. passio 305) et Ischias.

11. Ischuria 303.

12. Isricium 362 L. Tomaculum.

13. Israel-itae 571 -iticus, 948.

14. Ister 561 Danubius.

15. Isthmus 49.

16. Ital-us-ia 560; -icus 524.

17. Iulus (119, trisyllabum) in coryllo villi racematim compacti, florem praedentes.

18. Iaspis (idis, m. 76).

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.