PAG. 300 (GoogleBooks)
Incipit: Fugere citra necessitatem]
Scribae: [ElliottG]
Status: typed, formatted
Pag. 300
Fu.
Fugere citra necessitatem] Nemine persequente fugere.
Fuge, ubi necesse est] Fuga tutior. Fugere satius, quam male manere.
Fuit, non est] Fuere quondam strenui Milesii. Fui et ego quondam. Fuimus Troes. Omne ego pro nihilo esse duco, quod fuit, quando fuit, Plaut. Habui filiam. De omnibus meis habui dicendum.
Fulcire] Fulcire labefacta. Labentem et prope cadentem Rempub. Sustentare officiis. Sustinere humeris Rempub. Adminiculari aliquid. Praefulcire, sublevare adjumento, Cic. Suffulcire aliquid, Lucr.
Fulcrum] Fultura aedificii. Statumen vitis. Pedamentum, Col. Fulmentum, Vitruv. Fulcimentum, Apul. Fulcimen, Sipont. Adminiculum, Cic. Stabilimentum, Plaut. Columen rerum. Columna civitatis, Hor. Destina, et Tibicen coeli, Atlas, Arnob.
Fulgere] Effulgere. Radiare, Virg. Fulgurat auro domus, Stat. Clarescunt luminibus tecta, Tac. Confulgent aedes, Plaut. Stellare, Mart. Ardex apex capiti, Virg. Scintillant templa coeli, Lucr.
Fulgor] Claritas solis. Spendor coeli, Plin. Claror, Plaut. Candescentia, Vitr. Claritudo, Fest. Non.
Fulgur] Jovis fulgor, Cic. Fulguratio, Sen. Fulgetrum, fulgetra, ae, Plin. Fulminea fax, Val. Arg. Coruscamen, Apul. Abrupti nubibus ignes, Lucr. Missilia ignita Dei. Muta fulmina.
Fulgurat] Praefulgurat, Val. Arg. Flamma inter nubes coruscat, Cic. Nubila micant, Ovid. Fulgurivit Jupiter, Non.
Fuligo] Cinis ater volaticus. Materiae ustae scoria. Camini agglutinamentum.
Fulmen] Sulfur sacrum, Pers. Nubes ardens, Lucan. Fulmineus ignis, Ovid. Conflictu nubium ardor expressus, Cic. Fulminatio, et manubia fulminis prima, secunda, tertia, a Jove missa, Sen. Vortex igneus, Lucr. Alatum Jovis telum, ex Aristophan. Trisulca Jovis tela. Elisi nubibus ignes. Ante ferit, quam flamma micat.
Fulminat]
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.