| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

249

Page history last edited by filologanoga 13 years, 1 month ago Saved with comment

PAG. 249 (GoogleBooks)


Incipit: Et deformis, et vitiosus]

Scribae: [ElliottG],[filologanoga]

Status: typed, formatted, proofed


 

Pag. 249

ET. EV.

Et deformis, et vitiosus] Parum erat deformem esse, ni mores forma dignos addidisset. Nihil erat deformi esse vultu, nisi moribus etiam esset deterrimis, Erasm. Vid. Tamquam.

Et caetera, vid. Caetera.

Etesiae] Etesiarum prodromi flatus, Gell. Aquilones, quos prodromos appellant, Plin. Etesia flabra Aquilonum, Gell.

Ethica] Philosophia moralis. Pars Philosophiae de moribus. Ethice, Cic.

Ethnicus] Gentilis, Isid. Gentes. Nationes, Arnob. Gentilitas, Sipont.

Etiam] Quoque, Cic. Ergo, Plaut.

Etiam si sic] Ne sic quidem male.

Etsi, vid. Quamvis.

Evacuare] Exinanire naves. Exhaurire aerarium. Eversum et extersum fanum, Cic. Exinanire corpus morbidum fluvio sanguinis, Plin. Exenterare marsupium, Plaut.

Evadere, vid. Evitare.

Evagari] Vagor quocunque volo, Cic. Exspatiantur equi, nulloque inhibente per auras ignotae regionis eunt. Populatur flamma capillos, Ovid. Exspatior equis oblitis ad metam tendere, Id. Bacchari, Lucr.

Evagari longius a proposito] Digredi a causa, de causa, de cursu orationis. Digredi ab eo, quod proposueris. Egredi a proposito. Recedere paululum a causa. Deflectere et declinare a proposito. Aberrare a proposito, Cic. Divertio Redeamus, unde divertimus, Id. Averti, Liv.

Evagatio] Digressio a proposito, a proposita oratione. Excursio orationis, Cic. Excursus, Plin. Egressus, Tac. Egressio, Quint. Diverticulum, Iuv. Diverticulum fabulae. Ecbasis, Serv.

Evaginare ensem] Educere gladium e vagina. Distringere gladium, Cic. Nudare gladium. Expedire tela, Liv. Stringere gladium, Virg. Exuere ense vagina. Exserere ensem, Stat. Ducere ensem, Sen.

Evanescere] Vanescit aliquid diuturnitate. Dilabitur res familiaris. Consenescere moerore. Emori. Tabescit humor.

Q 5

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.