| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

243

Page history last edited by elliottgoodman 13 years, 5 months ago

PAG. 243 (GoogleBooks)


Incipit: Encyclopaedia]

Scribae: Gregory Guderian, [adde nomen]

Status: Formatted


 

Pag. 243

EN.

Encyclopaedia] Orbis doctrinae, Quint. Encyclios disciplina, Vitr.

Enervis, vid. Debilis.

Enervare, vid. Debilitare,

Enim, vid. Nam.

Eniti] Adhibere nervulos; omnem machinam, Omnia facere, ut.  Obniti, Cic. Omnia experiri, Id. Caes. Adniti omni ope, Plin. Summa omnia facere, Lucil. Intendere animum in rem aliquam, Liv. Intendere animum et studium. vid. Curato.

Enixe] Quam ego credo, manibus pedibusque obnixe omnia facturum, Ter. Enixissime juvare, Suet. Magno conatu studioque agere aliquid. Omni ope atque opere eniti. Toto corpore, atque omnibus unguiculis. Contentius. Contento studio. Intensius petere. Remis velisque. Velis equisque. Equis et quadrigis.  Summis viribus, medullitus contendere. Omnibus nervis, Cic. Summa ope niti, Salust. Omnibus opibus experiri. Ex summis opibus ire mihi te opitulatum. Pro se quisque. Remigio veloque, quantum potes, Plaut. Tenaciter urget fortuna, Ovid. Certatim me omnes amant. Instanter petere. Instantissime, Plin. Iun. Totius corporis nixu, Quint.

Enixus] Impensus, Suet. Preces impensissimae. Intentus animus. Contentus cursus, Cic.

Enormiter aliquid facere] Offendere ad montes.

Enotare aliquid] Adnotare aliquid cursim, Plin. Iun. Subscribere, Suet. Subnotare aliqua verba; Mart. Notare ad memoriam aliquid, Cic. Excerpere, Cic.

Enucleate. vid. Expresse.

Enumerare] Enumerare per singula. Percensere numerando, Cic. Persequi numeris aliquid, Quint. Recensere ad numerum, Col. Percensere numerum legionum, Tac. Obire numero, Cic. Traloqui tuas impuritias nemo potest, Plaut. Retexere noxas, Stat.

Enumeratio] Dinumeratio, Cic. Consectatio in numerum generum, Plin. Recensio, Bud.

Enunciatum, vid. Effatum.

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.