PAG. 105 (GoogleBooks)
Incipit: Causam fingere facile]
Scribae: Thesaurus
Status:
Pag. 105
CA.
Causam fingere facile] Canem ut caedas facile invenies fustem.
Nihil sine causa] Absque Vulcano non fit incendium.
Causa ante effectum] Ignominiam protervia praecedit.
Qualis causa, talis effectus] Ad semen nata respondenti. Non imbellem feroces progenerant aquilae columbam, Hor. Mali corvi, malum ovum. Non procul a proprio stipite poma cadunt. Haec Arabia, hoc thus olet. Inanium inania consilia.
Causam dicere (1)] Purgare se alicui de aliquo. Respondere de suo officio alicui. Evocare aliquem ad causam dicendam, Cic. Reddere alicui rationem, Plaut.
Causam dicere (2) i.e. causam agere, vel habere orationem] Agere orationem. Orationem ad populum habere. Habere orationem contra aliquem, Quint. Orationem dicere, recitare. Perorare causam aliquam. Dicere ad judices, apud judices, Cic. Orare causam, Quint.
Causari] Aetatem adferre, Cic. Causam fingere. Causam dicere nescio quam, Ter. Praetexere culpam nomine conjugii, Virg. Obtentus est mihi hoc, Sal. Causam rei gestae afferre. Afferre impedimenta, Er. Ardea natandi nescia, causatur aquas natatui non esse idoneas.
Causidicus, vid. Advocatus.
Caute] Cautius. Cautissime, Cic. Cautim, ter. Custodite, Plin. Circumspecte, Quint. Curiose fodito, ne laedas, Col. Tanquam super spinas incedere.
Caute agendum semper] Abundare in cautela, non nocet. Praecauto opus est. Viso, cauto opus est, Plaut. Oculata die eme, Id.
Cautela, vid. Conditio.
Cautio] Circumspectio, Cic. Circumspicientia. Circumspectus, Apul. Observatio, Cic.
Cautus] Percautus, Cic. Consideratus. Praeacutus. Praecavens, animum intentum tanquam arcum habebat, Cic. Circumspectissimus, Suet. Cautores sui, Amm. Catus, Plaut. Album et nigrum novit.
Cavum] Cavus Leoninus, Plaut. Caula palati, Lucr.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.