| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

053

Page history last edited by Gregory Guderian 15 years, 2 months ago

PAG. 053 (GoogleBooks)


Incipit: Antiquus]

Scribae: Thesaurus

Status:


 

Pag. 053

AN. AP.

Antiquus] Antiquior memoria nostra. Antiquissimum vetustate municipium, Cic. Vetusta disciplina, Id. Ex vetustate verba, Quint. Fundatissima familia. Tua nobilitas, Servi Sulpici, hominibus literatis et historicis est notior; populo vero obscurior, Cic. Vetus prosapia, Salust. Aborigenes, de quavis gente antiquissima, Sipont. Terra orti, Quint. Antiquior quam Chaos et Saturnus, Er. Vid. Priscus.

Antiqui, ante hoc aevum] Veteres illi. Veteres et prisci viri superiori memoria cives, Cic. Antiquorum auctoritas. Patres, majoresque nostri. Fuit vir eruditus apud Patres nostros, Cic. Ut ab instituto superiorum non recedatur, Id. Priores nostri, Plin. Antiquitas, fabulosa narravit, Id. Priscus mos. Prisca Religio, Ovid. Antiqua fides, virtus, Er.

Antiquitatem sermonis imitari] Cum Evandri matre loqui, Gell.

Anus, i] Ima excrementorum via, Cic. Et Plinius de Ibi ave, per eam se partem proluens, qua onera ciborum reddi maxime salubre est. Exitus naturalis, Col. Posticum, Arnob.

Anus, us] Annua, i, anus, Scal. Vetula, Plaut. Accedo aniculam quandam, et rogo, inquam, mater, nunquid scis, etc. Petron.

Anxius vid. Solicitus. Anxietas, Solicitudo.

Apage. Vid. Abi.

Aper] Silvaticus sus, Var.

Aprinus] Aprugnum callum, Plaut. Apraria retia, Paul. IC.

Aperire] Adaperire literas, Cic. Patefacere portam, Liv. Totum ostium patefacere. Fores longe reducere. Resupinare valvas, Propert. Pandere januam, Plaut. Relinere dolium, Ter. Recludere armarium, Plaut. Reserare fores, Ovid. Resignare literas, Cic. Admittere lucem totis fenestris, Ovid. Quod non in calcarium suum latis specularibus diem admiserat, Sen. Explicare volumen, Evolvere, Cic. Returare aures, Var. Rescindere os ulceris, Virg. Restringere dentes, Plaut. Repandere fores januae, Apul.

Aperte] Patenter, Cic. Omnia aperta habeo, i, aperte ago.

D 3

Aperte

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.