PAG. 010 (GoogleBooks)
Incipit: Exacte... Accuratissime rem expendere]
Scribae: Gregory Guderian, [adde nomen]
Status: proofed
Pag. 010
AC.
ratio. Exacte. Elaborate. Divinitus dicta. Pressius agamus, Er. Nunc cominus agamus. Quae vero accurate cogitateque scripsisset, Cic.
Accuratissime rem expendere] Ad vivum resecare. Sagaciter pervestigare, Cic.
Accuratus] Exquisitus. Exquisitissimus. Elaboratus. Limatus, Cic. Excuratus, Plaut. Quaesitissimi honores, Tacit. Amussitatus, Plaut. Exactus, Pompo. Lucernam olet. Adag.
Accusare] Reum agere, facere, Citare. Vocare in crimen. Inferre alicui crimen. Arcessere judicio. Arcessere capitis. Deferre. Litem inferre, Cic. Deferre impietatis, Tacit. Postulare reum repetundarum, Suet. Insimulare proditionis. In jus vocare, ducere, Trahere. Dicam scribere, Er. Ad tres viros deferam tuum nomen, Plaut. Incusat senis parsimoniam. Causatur Tutorum perfidiam, Id. Culpam in aliquem conferre, Derivare, Conjicere, Eras.
Accusari] Reum esse ab aliquo. Lege de vi teneri. Nomen meum delatum, Cic. Dies mihi dicta est, Plaut. Pendere vel pependisse, Suet. Quot reorum nomina in tabella suspendebantur. Postulatus est repetundarum. Teneri laesae Reipublicae, Cic.
Accusatio] Delatio, Cic. Tac. Insimulatio criminis. Criminatio, Cic.
Accusatio saepe frivola] Si accusare satis, nemo innocens.
Accusator] Inquisitor. Sector. Quadruplator, Cic. Persecutor, Ovid. Delator, Suet. Accusatrix, Plaut. Arcessitor, Ammian.
Accusatus] Nocens. Citatus. Is qui causam dicit. Ille unde petitur, Cic. Qui arguitur. Reus ambitus, Id. Defensor. De cujus re disceptatur. Item Advocatio pro personis, Id. Vid. Reus.
Acer et Acris] Vehemens, Cic. Argutus sapor, Plin. Vehementi sapore. Id. Acetum acerrimum, Cels. Aceto acrius.
Acredo] Acrimonia. Acritudo succi. Vitr. Acumen saporis, Plin. Durus sapor vini, Virg.
Acerbus, aspero sapore] Adstrictus gustus. Vis adstrictoria
ria
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.